21 die mensis Ianuarii anni MMVI

Commorationum Seattlensium post initium firmum, etsi participum numero parcum, Novembri mense factum, altera praesentis anni scholaris congressio nostra, 21 d. m. Ian. habita, una fuit ex frequentioribus; nam interfuerunt in summa undecim, quorum plerique novi.  Iam ut sessioni prolusoriae adessent, thermopolium angustius ita compleverunt mature advenientes ut sellae essent nobis undique prospiciendae.  Advenarum quinque Iuniperae nostrae -- quae ipsa quoque aderat -- discipuli erant quos, quamvis tirones et interdum lingua haerentes, nihilominus nonnisi Latine loqui, vel loqui temptare, valde admirati sumus ceteri.  Prandium deinde, sollemne Commorationis huius exordium, quadam sumpsimus in popina Mexicana tam quieta ut, praeter modos musicos Mexicanos suaviter perfluentes, quisque non modo cum sibi propinquis sed etiam cum toto grege sermones serere facile valeret.  Post prandium, Museum Seattlense Artium Asiaticarum perlustravimus, nunc globatim, nunc omnes una tamquam in mystagogia musiva singula artificia tractantes, colores formas instrumenta argumenta alienos mores interpretantes, vocabula iusta memorantes, descriptionum in tabellis suppeditatarum frusta Latine vertentes.  Relicto museo, animos corporaque recreavit “Hortorum Publicorum Voluntariorum” perlustratiuncula.  Tunc, digressis plerisque, in theobromatopolio lautiore proximoque sito potiones bellariaque sumpserunt restantes quattuor: Angela, Brennus, Iunipera, Stephanus.  Proxima de Commoratione, in 18 diem m. Feb. indictam, consilia aliquot sunt capta; aquarium publicum esse nobis invisendum decretum est.  Brennus Stephanusque cibos postremo Thailandenses cenantes de litteris Latinis modernis deque perennem Latinitatem inuste absoneque spernentibus philologis collocuti sunt.

© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"