14 die mensis Octobris anni MMVI

Vt fieri assolet, primam anni scholaris commorationem participaverunt pauci.  Quinque tantum fuimus.  Occasio fuit tamen optima non solum ut longum post intervallum linguas paulo solveremus sed etiam ut consilia caperemus de ventura commoratione in qua Maris Mortui Volumina in Physiologiae Centro Pacifico nunc exposita invisere in animo habemus.  In symposio caffeario matutino insequentique prandio in Aedibus Mediis sumpto disceptatum est et de futura commoratione Voluminibusque illis et de amicis quos, etsi eo die absentes, futuris tamen commorationibus adfore nos docet harum rerum experientia.  Post prandium inspectum est Museum Scientiae Ficticiae, qua occasione usus est Stephanus ut indicem suum vocabulorum ad scientiam ficticiam attinentium iterum ampliaret necnon et ut illius musei, quod saepius iam perlustraverat, socius tandem fieret.  Cenaverunt Indica Stephanus et Brennus cum de Latinitate perenni tum de aliis linguis diu sermocinantes.  Consitit linguam litteris pulchris aptissimam -- haud mirum -- esse Latinam!

© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"